monumenta.ch > Seneca > CAPUT 18
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 17 <<<
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 18
1 Inter cetera itaque prouidentiae opera hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa uentos aut inuenit aut per diuersa disposuit, sed primum ut aera non sinerent pigrescere sed assidua uexatione utilem redderent uitalemque tracturis, deinde ut imbres terris subministrarent idemque nimios compescerent.2 Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluuiae diuidi possint: in Italiam auster impellit, aquilo in Africam reicit, etesiae non patiuntur apud nos nubes consistere; idem totam Indiam et Aethiopiam continuis per id tempus aquis irrigant.3 Quid, quod fruges percoqui non possent, nisi flatu superuacua inmixta seruandis uentilarentur, nisi esset quod segetem excitaret et latentem frugem ruptis uelamentis suis (folliculos agricolae uocant) adaperiret? Quid, quod omnibus inter se populis commercium dedit et gentes dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non uertat hominum furor! Nunc quod de C. Mario uulgo dictatum est et a Tito Liuio positum, in incerto esse utrum illum magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici etiam de uentis potest; adeo quicquid ex illis utile et necessarium est non potest his repensari quae in perniciem suam generis humani dementia excogitat.4 Sed non ideo non sunt ista natura bona, si uitio male utentium nocent: non in hoc prouidentia ac dispositor ille mundi deus aera uentis exercendum dedit et illos ab omni parte, ne quid esset situ squalidum, effudit, ut nos classes partem freti occupaturas compleremus milite armato et hostem in mari aut post mare quaereremus.5 Quae nos dementia exagitat et in mutuum componit exitium? Uela uentis damus bellum petituri et periclitamur periculi causa, incertam fortunam experimur, uim tempestatum nulla ope humana superabilem et mortem sine spe sepulturae.6 Non erat tanti, si ad pacem per ista ueheremur: nunc cum euaserimus tot scopulos latentes et insidias uadosi maris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos praeceps in nauigantes uentus impingitur, cum inuolutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum turbinibus diuulsa nauigia, quis erit huius laboris ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet et obuius in litore hostis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte uictorem et antiquarum urbium flamma.7 Quid in arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum uidelicet ad mortes nostras terra late patet.8 Nimis delicate fortuna nos tractat, nimis dura dedit nobis corpora, felicem ualetudinem; non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagus et uocemus in nos fata cessantia.9 Miseri, quid quaeritis? mortem, quae ubique superest? Petet illa uos et ex lectulo, sed innocentes petat; occupabit uos in uestra domo, sed occupet nullum molientes malum.10 Hoc uero quid aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre pericula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occurrentia deuastantem ac ferarum more occidere quem non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex fame morsus est: nos sine ulla parsimonia nostri alienique sanguinis mouemus manum et nauigia deducimus, salutem committimus fluctibus, secundos optamus uentos, quorum felicitas est ad bella perferri.11 Quousque nos mala nostra rapuerunt? Parum est intra tra orbem suum furere: sic Persarum rex stolidissimus in Graeciam traiciet, quam exercitus non uincet, cum impleuerit.12 Sic Alexander ulterior Bactris et Indis uolet quaeretque quid sit ultra magnum mare, et indignabitur esse aliquid ultimum sibi.13 Sic Crassum auaritia Parthis dabit, non horrebit reuocantis diras tribuni, non tempestates longissimi maris, non circa Euphratem praesaga fulmina et deos resistentes: per hominum et deorum iras ad aurum ibitur.14 Ergo non immerito quis dixerit rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si uentos flare uetuisset et inhibito discursu furentium in sua quemque terra stare iussisset: si nihil aliud, certe suo quisque tantum ac suorum malo nasceretur; nunc parum mihi domestica, externis quoque laborandum est.15 Nulla terra tam longe remota est quae non emittere aliquod suum malum possit: unde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentia tumens, non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens? Unde scio hic mihi an ille uentus bellum inuehat? Magna pars erat pacis humanae maria praecludi.16 Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus.17 Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens.18 Dedit uentos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine.19 Dedit uentos, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma transueherent.20 Si beneficia naturae utentium prauitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus: cui uidere expedit? cui loqui? cui non uita tormentum est? Nihil inuenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa.21 Sic uentos quoque natura bono futuros inuenerat: ipsi illos contrarios fecimus.22 Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non eadem est his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diuersis enim irritamentis ad temptandum mare impellimur, utique alicui uitio nauigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis circa exitum iam testium loco dandus est, minima esse quae homines emant uita. Immo, Lucili carissime, si bene illorum furorem aestimaueris, id est nostrum (in eadem enim turba uolutamur), magis ridebis, cum cogitaueris uitae parari in quae uita consumitur.
Seneca HOME
bnf6286.29 bnf6387.7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 17 <<<
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 18
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik