monumenta.ch > Seneca > CAPUT 17
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 16 <<<     >>> 18

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 17

1 Placet autem duodecim uentos esse, non quia ubique tot sunt (quosdam enim inclinatio terrarum excludit), sed quia plures nusquam sunt.2 Sic casus sex dicimus, non quia omne nomen men sex recipit, sed quia nullum plures quam sex.3 Qui duodecim uentos esse dixerunt, hoc secuti sunt, totidem uentorum esse quot caeli discrimina. Caelum autem diuiditur in circulos quinque, qui per mundi cardines eunt: est septemtrionalis, est solstitialis, est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem partem mundi ab inferiore secernit (ut scis enim, dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est): hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci G–horizonta uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem.4 Adiciendus est adhuc meridianus circulus, qui horizonta rectis angulis secat.5 Ex his quidam circuli in transuersa currunt et alios interuentu suo scindunt; necesse est autem tot aeris discrimina esse quot partes: ergo G–horizon, siue finiens circulus, quinque illos orbes quos modo dixi finiens, efficit decem partes, quinque ab ortu, quinque ab occasu; meridianus circulus, qui in horizonta incurrit, regiones duas adicit: sic duodecim aer discrimina accipit et totidem facit uentos.6 Quidam sunt quorundam locorum proprii, qui non transmittunt sed in proximum ferunt; non est illis a latere uniuersi mundi impetus: atabulus Apuliam infestat, Calabriam iapyx, Athenas sciron, Pamphyliam crageus, Galliam circius (cui aedificia quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam salubritatem caeli sui debeant ei: diuus certe Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, et uouit et fecit).7 Infinitum est, si singulos uelim persequi; nulla enim propemodum regio est quae non habeat aliquem flatum ex se nascentem et circa se cadentem.
Seneca HOME

bnf6286.29 bnf6387.7