monumenta.ch > Seneca > CAPUT 18 > CAPUT 16
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 15 <<< >>> 17
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 16
1 Sed ut ad id, de quo agitur, reuertar: uenti quattuor sunt, in ortum, occasum, meridiem septemtrionemque diuisi; ceteri, quos uariis nominibus appellamus, his applicantur.2 "Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis.3 Uesper et occiduo quae litora sole tepescunt proxima sunt zephyris.4 Scythiam septemque triones horrifer inuasit boreas: contraria tellus nubibus assiduis pluuioque madescit ab austro".5 Uel, si breuius illos complecti mauis, in unam tempestatem, quod fieri nullo modo potest, congregentur: "una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus" et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo.6 Quidam illos duodecim faciunt: quattuor enim caeli partes in ternas diuidunt et singulis uentis binos subpraefectos dant. Hac arte Uarro, uir diligens, illos ordinat, nec sine causa. Non enim eodem semper loco sol oritur aut occidit, sed alius est ortus occasusque aequinoctialis (bis autem aequinoctium est), alius solstitialis, alius hibernus.7 Qui surgit ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos dicitur, Graeci illum G–aphelioten uocant.8 Ab oriente hiberno eurus exit, quem nostri uocauere uulturnum et Liuius hoc illum nomine appellat in illa pugna Romanis parum prospera, in qua Hannibal et contra solem orientera exercitum nostrum,et contra uentum constitutum uenti adiutorio ac fulgoris praestringentis oculos hostium uicit; Uarro quoque hoc nomen usurpat, sed et eurus iam ciuitate donatus est et nostro sermoni non tamquam alienus interuenit.9 Ab oriente solstitiali excitatum G–kaikian Graeci appellant, apud nos sine nomine est.10 Aequinoctialis occidens fauonium mittit, quem zephyrum esse dicent tibi etiam qui Graece nesciunt loqui.11 A solstitiali occidente corus uenit, qui apud quosdam argestes dicitur: mihi non uidetur, quia cori uiolenta uis est et in unam partem rapax, argestes fere mollis est et tam euntibus communis quam redeuntibus.12 Ab occidente hiberno africus furibundus et ruens, apud Graecos G–lips dicitur.13 A septemtrionali latere summus est aquilo, medius septemtrio, imus G–thrascias: huic deest apud nos uocabulum.14 A meridiano axe G–euronotos est; deinde G–notos, Latine auster; deinde G–leukonotos, qui apud nos sine nomine est.
Seneca HOME
bnf6286.29 bnf6387.7