monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14 > 7 > 1 > CAPUT 14 > 105 > CAPUT 13 > 110 > 101 > 122 > 5 > 6 > 4 > 1 > 3 > 111 > 7 > 9 > CAPUT 14
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 13 <<< >>> 15
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 14
1 Repetam nunc quod in primo dixeram: edi e specu uentos recessuque interiore terrarum.2 Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus caua et caecis suspensa latebris, aliubi abundat aquas, aliubi habet inania sine umore.3 Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere.4 Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, sunt, sed quia sunt, uidentur: illic quoque nihilo minus ob id sunt, quod non uidentur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia.5 Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare? Quae si ita sunt, necesse est et illud: aera onerari oneratumque incumbere et uentum propulsu suo concitare.6 Et ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nutriri inter obscura flatus, dum tantum uirium ceperint quanto aut terrae obstantiam auferant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occupent et per hanc cauernam in nostras sedes efferantur.7 Illud uero manifestum est, magnam esse sub terris uim sulphuris et aliorum non minus ignem alentium: per haec loca cum se exitum quaerens spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu necesse est, deinde flammis latius fusis, etiam si quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam cum fremitu uasto atque impetu quaerere.8 Sed haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus terrae.
Seneca HOME
bnf6286.28 bnf6387.6