monumenta.ch > Seneca > CAPUT 13
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 12 <<< >>> 14
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 13
1 Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest cur turbo fiat.2 Euenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento feruntur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et uerticem efficiant.3 Sic uentus, quamdiu nihil obstitit, uires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut locorum coeuntium in canalem deuexum tenuemque collectus, saepius in se uolutatur similemque illis, quas diximus conuerti, aquis facit uerticem.4 Hic uentus circumactus et eundem ambiens locum ac se ipsa uertigine concitans turbo est.5 Qui si pugnacior est ac diutius uolutatus, inflammatur et efficit quod G–prestera Graeci uocant: hic est igneus turbo.6 Ac fere omnia pericula uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naues in sublime tollantur.7 Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se generant et impulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinauere, dispergunt.8 Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quemadmodum stillicidia, quamuis iam inclinent se et labantur, nondum tamen efficere lapsum, sed ubi plura coiere et turba uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leues sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum uentus est; tunc esse incipit; cum ommes illos miscuit et in unum impetum contulit.9 Spiritum a uento modus separat: uehementior enim spiritus uentus est, inuicem spiritus leniter fluens aer.
Seneca HOME
bnf6286.28 bnf6387.6