monumenta.ch > Seneca > CAPUT 12
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 11 <<< >>> 13
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 12
1 Sunt quaedam genera uentorum quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt: hos Graeci uentos G–eknephias uocant.2 Qui hoc, ut puto, modo fiunt: cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae uapor terrenus emittit, in sublime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglobata sunt, uerisimile est quasdam cauas effici nubes et interualla inter illas relinqui fistulosa et in modum tibiae angusta.3 His interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spatium, cum euerberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehemens et acer, quia non fusus nec per apertum uenit sed laborat et iter sibi ui ac pugna parat.4 Hic fere breuis flatus est, quia receptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosus uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli.5 Hi uenti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures; sicut torrentes modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum uero plures in se aquas conuerterunt, fluminum iustorum ac perennium magnitudinem excedunt: idem credibile est fieri et in procellis, ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit et mora.6 Facit ergo uentum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio uagorumque inter se corporum attritus.
Seneca HOME
bnf6286.28 bnf6387.5
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik