monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 10 <<< >>> 12
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 11
1 Nunc (quod promisi) dicendum est quare etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic conferant causae.2 Diximus ante lucem auram incitari, eandem subsidere, cum illam sol attigit.3 Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur quod, ut ait Gallio, "mane nesciunt surgere": eo tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est.4 Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol.5 Adice nunc quod, si causa illis flatus esset spatium diei ac longitudo, et ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et cum maxime niues tabescunt; Iulio enim mense iam despoliata sunt omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub niue.
Seneca HOME
bnf6286.28 bnf6387.5