monumenta.ch > Seneca > CAPUT 13 > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 9 <<<     >>> 11

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 10

1 Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis nauigatur: quod non eueniret, si semper uentus ferretur a sole.2 Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam aduocantur, non nimis propositum adiuuant.3 Dicam primum quid illis placeat, deinde cur displiceat mihi. Etesiae, inquiunt, hieme non sunt, quia breuissimis diebus sol desinit, priusquam frigus euincatur (itaque niues et ponuntur et durant): aestate incipiunt flare, cum et longius extenditur dies et recti in nos radii diriguntur.4 Ueri ergo simile est concussas calore magno niues plus umidi efflare, item terras exoneratas niue retectasque spirare liberius: ita plura ex septemtrionali parte caeli corpora exire et in haec loca, quae sunt summissiora ac tepidiora, deferri; sic impetum etesias sumere.5 Et ob hoc a solstitio illis initium est (ultraque ortum Caniculae non ualent), quia iam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato cursu in nostram rectior tendit et alteram partem aeris attrahit, alteram uero impellit.6 Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a mensium feruentissimorum grauitate defendit.
Seneca HOME

bnf6286.28 bnf6387.5