monumenta.ch > Seneca > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 7 <<<     >>> 9

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 8

1 Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci G–egkolpian uocant? Quicquid ex se paludes et flumina remittunt (id autem et multum est et assiduum), per diem solis alimentum est, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur; cum illam impleuit et iam se non capit, exprimitur aliquo et in unam partem procedit: hinc uentus est.2 Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant.3 Huius rei argumentum est, quod prima noctis parte non spirat: incipit enim fieri illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat, et eo potissimum exit ubi plurimum uacui est et magna ac patens area.4 Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera; nam etiam antequam appareat, lumine ipso ualet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa; nam cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore: ideo non ultra matutinum illis datur fluere; omnis illorum uis conspectu solis extinguitur.5 Etiamsi uiolentiores flauere, circa medium tamen diem relanguescunt, nec unquam usque in meridiem aura producitur; alia autem imbecillior ac breuior est, prout ualentioribus minoribusue collecta causis est.
Seneca HOME

bnf6286.27 bnf6387.5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik