monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 4 <<<     >>> 6

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 5

1 Quid ergo? Hanc solam esse causam uenti existimo, aquarum terrarumque euaporationes; ex his grauitatem aeris fieri, deinde solui impetu, cum quae densa steterant, ut est necesse, extenuata nituntur in ampliorem locum? Ego uero et hanc iudico.2 Ceterum illa est longe ualentior ueriorque, habere aera naturalem uim mouendi se nec aliunde concipere sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius potentiam.3 An hoc existimas, nobis quidem datas uires quibus nos moueremus, aera autem relictum inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum habeat etiam uentis quiescentibus? Nec enim aliter animalia ederet; muscum quoque innasci aquis et herbosa quaedam uidemus summo innatantia: est ergo aliquid in aqua uitale.
Seneca HOME

bnf6286.27 bnf6387.4