monumenta.ch > Seneca > CAPUT 8 > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 3 <<<     >>> 5

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 4

1 Quo modo ergo, inquis, uenti fiunt, quoniam hoc negas fieri? – Non uno modo: alias enim terra ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat, alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti in uentum uertitur.2 Illud enim nec ut credam mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corporibus cibo fit inflatio (quae non sine magna narium iniuria emittitur et uentrem interdum cum sonos exonerat, interdum secretus), sic putant et hanc magnam rerum naturam alimenta mutantem emittere spiritum.3 Bene nobiscum agitur quod semper concoquit: alioquin immundius aliquid timeremus.4 Numquid ergo hoc uerius est dicere, multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde extenuari sole coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur, spatium maius desiderat, uentus existit.
Seneca HOME

bnf6286.27 bnf6387.4