monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 2 <<< >>> 4
Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 3
1 Hoc falsum esse uel ex eo colligas licet quod tunc minime uentus est, cum aer nubilo grauis est: atqui tunc plurima corpora se in angustum contulerunt, et inde est spissarum nubium grauitas.2 Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens nebula est artatis congestisque corporibus, nec tamen uentus est.3 Interdum uero tanta caligo effunditur ut conspectum in uicino stantium eripiat, quod non eueniret, nisi in paruum locum corpora se multa compellerent.4 Atqui nullum tempus magis quam nebulosum caret uento.5 Adice nunc quod e contrario euenit ut sol matutinum aera spissum et umidum ortu suo tenuet; tunc surgit aura, cum datum est laxamentum corporibus et stipatio illorum ac turba resoluta est.
Seneca HOME
bnf6286.27 bnf6387.4