monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 9 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 17 > CAPUT 25 > CAPUT 4 > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, , 1 <<<     >>> 3

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 2

1 Democritus ait, cum in angusto inani multa sint corpuscula, quae ille atomos uocat, sequi uentum; at contra quietum et placidum aeris statum esse, cum in multo inani pauca sint corpuscula.2 Nam quemadmodum in foro aut uico, quamdiu paucitas est, sine tumultu ambulatur, ubi turba in angustum concurrit, aliorum in alios incidentium rixa fit: sic in hoc quo circumdati sumus spatio, cum exiguum locum multa corpora impleuerint, necesse est alia aliis incidant et impellant ac repellantur implicenturque et comprimantur, ex quibus nascitur uentus, cum illa quae colluctabantur incubuere et diu fluctuata ac dubia inclinauere se.3 At ubi in magna laxitate corpora pauca uersantur, nec arietare possunt nec impelli.
Seneca HOME

bnf6286.27 bnf6387.4