monumenta.ch > Seneca > CAPUT 1 > CAPUT 1
>>> Seneca, Naturales quaestiones, Liber V De ventis, 2

Seneca, Naturales quaestiones, V De ventis, CAPUT 1

1 Uentus est fluens aer.2 Quidam ita definierunt: uentus est aer fluens in unam partem.3 Haec definitio uidetur diligentior, quia numquam aer tam immobilis est ut non in aliqua sit agitatione; sic tranquillum mare dicitur, cum leuiter commouetur nec in unam partem inclinatur: itaque si legeris "cum placidum uentis staret mare", scito illud non stare sed succuti leuiter et dici tranquillum, quia nec hoc nec illo impetum capiat.4 Idem et de aere iudicandum est, non esse umquam immobilem, etiamsi quietus sit.5 Quod ex hoc intellegas licet: cum sol in aliquem clausum locum infusus est, uidemus corpuscula minima in aduersum ferri, alia sursum, alia deorsum uarie concursantia.6 Ergo ut parum diligenter comprehendet quod uult, qui dixerit: "fluctus est maris agitatio", quia tranquillum quoque agitatur, at ille abunde sibi cauerit, cuius definitio haec fuerit: "fluctus est maris in unam partem agitatio"; sic in hac quoque re, quam cum maxime quaerimus, non circumscribetur qui ita se gesserit ut dicat: "uentus est fluens in unam partem aer" aut "aer fluens impetu" aut "uis aeris in unam partem euntis" aut "cursus aeris aliquo concitatior".7 Scio quid responderi pro altera definitione possit: quid necesse est adicere te "in unam partem"? Utique enim quod fluit in unam partem fluit; nemo aquam fluere dicit, si tantum intra se mouetur, sed si aliquo fertur: potest ergo aliquid moueri et non fluere, et e contrario non potest fluere nisi in unam partem.8 Sed siue haec breuitas satis a calumnia tuta est, hac utamur; siue aliquis circumspectior est, uerbo non parcat, cuius adiectio cauillationem omnem poterit excludere.9 Nunc ad ipsam rem accedamus, quoniam satis de formula disputatum est.
Seneca HOME

bnf6286.27 bnf6387.4