monumenta.ch > Seneca > CAPUT 13
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 12 <<<
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 13
1 "Quid istas, inquis, ineptias, quibus litteratior est quisque, non melior, tam operose persequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non sint niues".2 Iubes me tandems cum luxuria litigare? Cotidianum istud et sine effectu iurgium est.3 Litigemus tamen, etiamsi superior futura est: pugnantes ac reluctantes uincat.4 Quid porro? Hanc ipsam inspectionem naturae nihil iudicas ad id, quod uis, conferre? Cum quaeramus quomodo nix fiat et dicimus illam pruinae similem habere naturam, plus illi spiritus quam aquae inesse, non putas exprobrari illis, cum emere aquam turpe sit, si ne aquam quidem emunt? Nos uero quaeramus potius quomodo fiant niues quam quomodo seruentur, quoniam non contenti uina diffundere, ueteraria per sapores aetatesque disponere, inuenimus quomodo stiparemus niuem, ut ea aestatem euinceret et contra anni feruorem defenderetur loci frigore.5 Quid hac diligentia consecuti sumus? Nempe ut gratuitam mercemur aquam: nobis dolet quod spiritum, quod solem emere non possumus, quod hic aer etiam delicatis diuitibusque ex facili nec emptus uenit.6 O quam nobis male est, quod quicquam a rerum natura in medio relictum est! Hoc quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius haustum uitae publicum fecit, hoc quod tam homini quam feris auibusque et inertissimis animalibus in usum large ac beate profudit, contra se ingeniosa luxuria redegit ad pretium: adeo nihil illi potest placere nisi carum.7 Unum hoc erat quod diuites in aequum turbae deduceret, quo non possent antecedere pauperrimum: illi, cui diuitiae molestae sunt, excogitatum est quemadmodum etiam caperet aqua luxuriam.8 Unde ad hoc peruentum sit ut nulla nobis aqua satis frigida uideretur quae flueret, dicam.9 Quamdiu sanus et salubris cibi capax stomachus est impleturque, non premitur, naturalibus fomentis contentus est: ubi cotidianis cruditatibus perustus non temporis aestus sed suos sentit, ubi ebrietas continua uisceribus insedit et praecordia bile, in quam uertitur, torret, aliquid necessario quaeritur, quo aestus ille frangatur, qui ipsis aquis incalescit: remediis incitatur uitium.10 Itaque non aestate tantum sed et media hieme niuem bac causa bibunt.11 Quae huius rei causa est nisi intestinum malum et luxu corrupta praecordia? Quibus nullum interuallum umquam, quo interquiescerent, datum est, sed prandia cenis usque in lucem perductis ingesta sunt et distentos copia ferculorum ac uarietate comessatio altius mersit; deinde numquam intermissa intemperantia quicquid animi decoxerat efferauit et in desiderium semper noui rigoris accendit.12 Itaque quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant et igne multo doment hiemem, nihilominus stomachus ille solutus et aestu suo languidus quaerit aliquid quo erigatur.13 Nam sicut animo relictos stupentesque frigida spargimus, ut ad sensum sui redeant, ita uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi frigore illa uehementiore perusseris.14 Inde est, inquam, quod ne niue quidem contenti sunt, sed glaciem, uelut certior illi ex solido rigor sit, exquirunt ac saepe repetitis aquis diluunt: quae non e summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et pertinacius frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum quidem eius est pretium, sed habet institores aqua et annonam (pro pudor!) uariam.15 Unguentarios Lacedaemonii urbe expulerunt et propere cedere finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent: quid illi fecissent, si uidissent reponendae niuis officinas et tot iumenta portandae aquae deseruientia, cuius colorem saporemque paleis, quibus custodiunt, inquinant? At, dii boni, quam facile est extinguere sitim sanam! Sed quid sentire possunt emortuae fauces et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum nihil illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est, sed ardentes boletos et raptim indumento suo mersatos demittunt paene fumantes, quos deinde restinguant niuatis potionibus.16 Videbis, inquam, quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos, pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed etiam esse et frusta eius in scyphos suos deicere, ne tepescant inter ipsam bibendi moram.17 Sitim istam esse putas? Febris est, et quidem eo acrior quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore deprehenditur sed cor ipsum excoquit.18 Luxuria inuictum malum et ex molli fluidoque durum atque patiens.19 Non intellegis omnia consuetudine uim suam perdere? Itaque nix ista, in qua iam etiam natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi seruitute, ut aquae locum obtineat.20 Aliquid adhuc quaerite illa frigidius, quia pro nihilo est familiaris rigor.
Seneca HOME
bnf6286.26 bnf6387.3
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 12 <<<
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik