monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 9 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 17 > CAPUT 25 > CAPUT 4 > CAPUT 2 > CAPUT 11
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 10 <<<     >>> 12

Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 11

1 Contra quidam aiunt cacumina montium hoc calidiora esse debere, quo propiora soli sunt: qui mihi uidentur errare, quod Apenninum et Alpes et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo sentire solis uiciniam possit: excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, manifesta est omnium humilitas.2 Inter se uincuntur et uincunt; ceterum in tantum nihil attollitur, ut in collatione totius ulla sit uel maximis portio: quod nisi esset, non diceremus totum orbem terrarum pilam esse.3 Pilae proprietas est cum aequalitate quadam rotunditas, aequalitatem autem hanc accipe quam uides in lusoria pila: non multum illi commissurae et rimae [earum] nocent quo minus par sibi ab omni parte dicatur.4 Quomodo in hac pila nihil illa interualla officiunt ad speciem rotundi, sic ne in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur.5 Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere, idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri et caput citius quam pedes: at quisquis mundum mensura sua aestimauerit et terrain cogitauerit tenere puncti locum, intelleget nihil in illa posse ita eminere, ut caelestia magis sentiat, uelut in propinquum illis accesserit.6 Montes isti, quos suspicimus, et uertices aeterna niue obsessi nihilominus in imo sunt; et propius quidem est a sole mons quam campus aut uallis, sed sic quomodo est pilus pilo crassior.7 Isto enim modo et arbor alia magis quam alia dicetur uicina caelo.8 Quod est falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse discrimen, nisi dum inter se comparantur.9 Ubi ad collationem immensi corporis uentum est, nihil interest quanto sit alterum altero malus, quia, etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur.
Seneca HOME

bnf6286.26 bnf6387.2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik