monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 9 <<< >>> 11
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 10
1 Omnis aer quo propior est terris, hoc crassior.2 Quemadmodum in aqua et in omni umore faex ima est, ita in aere spississima quaeque desidunt.3 Iam autem probatum est omnia, quo crassioris solidiorisque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem receptum.4 Editior aer, quo longius a terrarum colluuie recessit, hoc sincerior puriorque est; itaque solem non retinet sed uelut per inane transmittit: ideo minus calefit.
Seneca HOME
bnf6286.26 bnf6387.2