monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 9
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 8 <<< >>> 10
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 9
1 Accedit bis ratio Democriti: "Omne corpus, quo solidius est hoc calorem citius concipit, diutius seruat. Itaque si in sole posueris aeneum uas et uitreum [et argenteum], aeneo citius calor accedet, diutius haerebit".2 Adicit deinde quare hoc existimet fieri".3 His, inquit, corporibus, quae duriora et pressiora sunt, necesse est minora foramina esse et tenuiorem in singulis spiritum: sequitur ut, quemadmodum minora balnearia et minora miliaria citius calefiunt, sic haec foramina occulta et oculos effugientia et celerius feruorem sentiant et propter easdem angustias, quicquid receperunt, tardius reddant".. Haec longe praeparata ad id perducunt, de quo nunc quaeritur.
Seneca HOME
bnf6286.26 bnf6387.2