monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 7 <<<     >>> 9

Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 8

1 Unam rem ad hoc adiciam et fauere te ac plaudere iuuabit.2 Aiunt niuem in ea parte aeris fieri quae prope terras est.3 Hanc enim plus habere caloris ex quattuor causis: una, quod omnis terrarum euaporatio, cum multum in se feruidi aridique habeat, hoc est calidior quo recentior; altera, quod radii solis a terra resiliunt et in se recurrunt: horum duplicatio proxima quaeque a terris calefacit, quae ideo plus habent teporis quia solem bis sentiunt; tertia causa est, quod magis superiora perflantur, at quaecumque depressa sunt minus uentis uerberantur.
Seneca HOME

bnf6286.26 bnf6387.2