monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 6 <<< >>> 8
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 7
1 Rationem huius rei quaerunt: alteri, ut homines sapientissimos decet, negant posse fieri ut cum grandine aliquis paciscatur et tempestates munusculis redimat, quamuis munera et deos uincant.2 Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine uim quandam potentem auertendae nubis ac repellendae.3 Sed quomodo in tam exiguo sanguine potest esse uis tanta, ut in altum penetret et illam sentiant nubes? Quanto expeditius erat dicere: mendacium et fabula est.4 At Cleonaei iudicia reddebant in illos quibus delegata erat cura prouidendae tempestatis, quod neglegentia eorum uineae uapulassent aut segetes procidissent.5 Et apud nos in XII tabulis cauetur "ne quis alienos fructus excantassit".6 Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi cantibus imbres et repelli, quorum nihil posse fieri tam palam est, ut huius rei causa nullius philosophi schola intranda sit.
Seneca HOME
bnf6286.26 bnf6387.2