monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 4 <<< >>> 6
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 5
1 Rem a nostris positam nec dicere audeo, quia infirma uidetur, nec praeterire: quid enim mali est aliquid et faciliori iudici scribere? Immo si omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere, silentium indicetur: pauca enim admodum sunt sine aduersario; cetera, etiamsi uincunt, litigant.2 Aiunt uere, quicquid circa Scythiam et Pontum et septemtrionalem plagam glaciatum et astrictum est, relaxari; tunc flumina gelata discedere, tunc obrutos montes niuem soluere.3 Credibile est ergo frigidos spiritus inde fieri et uerno caelo remisceris.4 Illud quoque adiciunt, quod nec sum expertus nec experiri cogito (tu quoque, censeo, si uolueris uerum exquirere, niuem in Care experiaris): minus algere aiunt pedes eorum, qui fixam et duram niuem calcant quam eorum, qui teneram et labefactam.5 Ergo, si non mentiuritur, quicquid ex illis septemtrionalibus locis iam disturbata niue et glacie frangente se fertur, id meridianae partis tepentem iam umidumque aera alligat et praestringit: ita quae pluuia futura erat, grando fit iniuria frigoris.
Seneca HOME
bnf6286.26 bnf6387.2