monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 3: DE NUBIBUS <<<     >>> 5

Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 4

1 Poteram me peracta quaestione dimittere sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam; quaeritur autem quare hieme ningat, non grandinet, uere iam frigore infracto grando cadat.2 Nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, qui me usque ad mendacia haec leuiora, in quibus os percidi non oculi erui solent, credulum praesto: hieme aer riget et ideo nondum in aquam uertitur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer coepit, maior inclinatio temporis sequitur et calidiore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo (ut ait Vergilius noster) "cum ruit imbriferum uer", uehementior mutatio est aeris undique patefacti et soluentis se ipso tempore adiuuante: ob hoc nimbi graues magis uastique quam pertinaces deferuntur.3 Bruma lentas pluuias habet et tenues, quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus niualem diem, cum altum frigus et triste caelum est.4 Praeterea, aquilone flante aut suum caelum habente, minutae pluuiae sunt; austro imber improbior est et guttae pleniores.
Seneca HOME

bnf6286.26 bnf6387.1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik