monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 2 <<<     >>> 4

Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 3: DE NUBIBUS

1 Grandinem hoc modo fieri si tibi affirmauero quo apud nos glacies fit, gelata nube tota, nimis audacem rem fecero.2 Itaque ex his me testibus numero secundae notae, qui uidisse quidem se negant; aut, quod historici faciunt, et ipse faciam: illi cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere sed adiciunt: "Penes auctores fides erit".3 Ergo si mihi parum credis, Posidonius tibi auctoritatem promittit tam in illo quod praeteriit, quam in hoc quod secuturum est: grandinem enim fieri ex nube aquosa iam et in umorem uersa sic affirmabit tamquam interfuerit.4 Quare autem rotunda sit grando, etiam sine magistro scire possis, cum adnotaueris stillicidium omne glomerari, quod et in speculis apparet, quae umorem halitu colligunt, et in poculis sparsis aliaque omni leuitate; non minus foliis si quae guttae adhaeserunt, in rotundum iacent.5 "Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua".6 Aut, ut alius poeta ait: "stillicidi casus lapidem cauat".7 Haec ipsa excauatio rotunda fit; ex quo apparet illud quoque huic simile esse quod cauat: locum enim sibi ad formam et habitum sui exsculpit.8 Praeterea potest, etiamsi non fuit grando talis, dum defertur, corrotundari et, totiens per spatium aeris densi deuoluta, aequabiliter atque in orbem teri.9 Quod nix pati non potest, quia non est tam solida, immo quia fusa est, et non per magnam altitudinem cadit sed circa terras initium eius est: ita non longus illi per aera sed ex proximo lapsus est.10 Quare non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? Inter nullos magis quam inter philosophos esse debet aequa libertas: grando nihil aliud est quam suspensa glacies, nix [in] pruina pendens [congelatio].11 Illud enim iam diximus, quod inter rorem et aquam interest, hoc inter pruinam et glaciem nec non inter niuem et grandinem interesse.
Seneca HOME

bnf6286.59 bnf6387.63

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik