monumenta.ch > Seneca > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 1 <<< >>> 3: DE NUBIBUS
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 2
1 Hunc nobilissimum amnium natura extulit ante humani generis oculos et ita disposuit, ut eo tempore inundaret Aegyptum quo maxime usta feruoribus terra undas altius traheret, tantum usura quantum siccitati annuae sufficere possit.2 Nam in ea parte, quae in Aethiopiam uergit, aut nulli imbres sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terrain non adiuuent.3 Unam, ut scis, Aegyptus in hoc spem suam habet: proinde aut sterilis annus aut fertilis est, prout ille magnus influxit aut parcior; "nemo aratorum respicit caelum".4 Quare non cum poeta meo iocor et illi Ouidium a suum impingo, qui ait "nec Pluuio supplicat herba Ioui"? Unde crescere incipiat si comprehendi posset, causae quoque incrementi inuenirentur: nunc uero magnas solitudines peruagatus et in paludes diffusus flexibusque ingentibus sparsus circa Philas primum ex uago et errante colligitur.5 Philae insula est aspera et undique prearupta; duobus in unum coituris amnibus bus cingitur, qui Nilo mutantur et eius nomen ferunt; urbem totam complectitur.6 Ab hac Nilus magnus magis quam uiolentus egressus, Aethiopiam harenasque, per quas iter ad commercia Indici maris est, praelabitur.7 Excipiunt eum Cataractae, nobilis insigni spectaculo locus: ibi per arduas excisasque pluribus locis rupes Nilus insurgit et uires suas concitat.8 Frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus, ubicumque uincit aut uincitur, fluctuat et illic excitatis primum aquis, quas sine tumultu leni alueo duxerat, uiolentus et torrens per malignos transitus prosilit dissimilis sibi, quippe ad id lutosus et turbidus fluit; at ubi scopulos et acuta cautium uerberauit, spumat, et illi non ex natura sua sed ex iniuria loci color est, tandemque eluctatus obstantia in uastam altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumiacentium regionum strepitu.9 Quem perferre gens ibi a Persis collocata non potuit obtusis assiduo fragore auribus et ob hoc sedibus ad quietiora translatis.10 Inter miracula fluminis incredibilem incolarum audaciam accepi: bini paruula nauigia conscendunt, quorum alter nauem regit, alter exhaurit; deinde multum inter rapidam insaniam Nili et reciprocos fluctus uolutati tandem tenuissimos canales tenent, per quos angusta rupium effugiunt et, cum toto flumine effusi, nauigium ruens manu temperant magnoque spectantium metu in caput missi, cum iam adploraueris mersosque atque obrutos tanta mole credideris, longe ab eo, in quem cediderunt, loco nauigant tormenti modo missi; nec mergit illos cadens unda sed planis aquis tradit.11 Primum incrementum Nili circa insulam, quam modo rettuli Philas uisitur: exiguo ab hac spatio petra diuiditur (Abaton Graeci uocant, nec illam ulli nisi antistites calcant); illa primum saxa auctum fluminis sentiunt.12 Post magnum deinde spatium duo eminent scopuli (Nili uenas uocant incolae) ex quibus magna uis funditur, non tamen quanta operire possit Aegyptum.13 In haec ora stipem sacerdotes et aurea dona praefecti, cum sollemne uenit sacrum, iaciunt.14 Hinc iam manifestus nouarum uirium Nilus alto ac profundo alueo fertur, ne in latitudinem excedat, obiectu montium pressus.15 Circa Memphim demum liber et per campestria uagus in plura scinditur flumina manuque canalibus factis, ut sit modus in deriuantium potestate, per totam discurrit Aegyptum.16 Initio diducitur, deinde continuatis aquis in faciem lati ac turbidi maris stagnat: cursum illi uiolentiamque eripit latitudo regionum in quas extenditur dextra laeuaque totam amplexus Aegyptum.17 Quantum creuit Nilus, tantum spei in annum est; nec computatio fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis terra respondet, quam fertilem facit Nilus.18 Is harenoso ac sitienti solo et aquam inducit et terram: nam cum turbulentus fluat, omnem in siccis atque hiantibus locis faecem relinquit et, quicquid pingue secum tulit, arentibus locis allinit iuuatque agros duabus ex causis, et quod inundat et quod oblimat.19 Itaque quicquid non adiuit, sterile ac squalidum iacet; si creuit super debitum, nocuit.20 Mira itaque natura fluminis quod, cum ceteri amnes abluant terras et euiscerent, Nilus, tanto ceteris maior, adeo nihil exedit nec abradit, ut contra adiciat uires minimumque in eo sit, quod solum temperat: illato enim limo harenas saturat ac iungit, debetque illi Aegyptus non tantum fertilitatem terrarum, sed ipsas.21 Illa facies pulcherrima est cum iam se in agros Nilus ingessit: latent campi opertaeque sunt ualles, oppida insularum modo exstant, nullum mediterraneis nisi per nauigia commercium est maiorque est laetitia gentibus quo minus terrarum suarum uident.22 Sic quoque, cum se ripis continet Nilus, per septena ostia in mare emittitur: quodcumque ex his elegeris, mare est.23 Multos nihilominus ignobiles ramos in aliud atque aliud litus porrigit.24 Ceterum beluas marinis uel magnitudine uel noxa pares educat, et ex eo quantus sit aestimari potest quod ingentia animalia et pabulo sufficienti et ad uagandum loco continet.25 Balbillus, uirorum optimus perfectusque in omni litterarum genere rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum, spectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurrentium et crocodillorum a flumine aduersum agmen agentium uelut pro partibus proelium; crocodillos ab animalibus placidis morsuque innoxiis uictos.26 His superior pars corporis dura et impenetrabilis est etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera.27 Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi uulnerabant et in aduersum enisi diuidebant; rescissis hoc modo pluribus ceteri uelut acie uersa refugerunt: fugax animal audaci, audacissimum timido! Nec illos Tentyritae generis aut sanguinis proprietate superant, sed contemptu et temeritate.28 Ultro enim insequuntur fugientesque iniecto trahunt laqueo: plerique pereunt, quibus minus praesens animus ad persequendum fuit.29 Nilum aliquando marinam aquam detulisse Theophrastus est’ auctor.30 Biennio continuo regnante Cleopatra non ascendisse, decimo regni anno et undecimo, constat.31 Significatam aiunt duobus rerum potientibus defectionem: Antonii enim Cleopatraeque defecit imperium.32 Per nouem annos non ascendisse Nilum superioribus saeculis Callimachus est auctor.33 Sed nunc ad inspiciendas causas, propter quas aestate Nilus crescat, accedam et ab antiquissimis incipiam.34 Anaxagoras ait ex Aethiopiae iugis solutas niues ad Nilum usque decurrere.35 In eadem opinione omnis uetustas fuit: hoc Aeschylus, Sophocles, Euripides tradunt.36 Sed falsum esse argumentis pluribus patet.37 Primo Aethiopiam feruentissimam esse indicat hominum adustus color et Trogodytae, quibus subterraneae domus sunt.38 Saxa uelut igni feruescunt non tantum medio sed inclinato quoque die; ardens puluis nec humani uestigii patiens; argentum replumbatur; signorum coagmenta soluuntur; nullum materiae superadornatae manet operimentum.39 Auster quoque, qui ex illo tractu uenit, uentorum calidissimus est.40 Nullum ex his animalibus quae latent bruma umquam reconditur, etiam per hiemes in summo et aperto serpens est.41 Alexandriae quoque, quae longe ab immodicis caloribus posita est, niues non cadunt; superiora pluuia carent.42 Quemadmodum ergo regio tantis subiecta feruoribus duraturas per totam aestatem niues recipit? Quas sane aliqui montes illic quoque excipiant: numquid magis quam Alpes, quam Thraciae iuga aut Caucasus? Atqui horum montium flumina uere et prima aestate intumescunt, deinde hibernis minora sunt: quippe uernis temporibus imbres niuem diluunt, reliquias eius primus calor dissipat.43 Nec Rhenus nec Rhodanus nec Hister nec Caystrus subiacens Tmolo aestate proueniunt: et illis altissimae, ut in septemtrionibus, iugiter sunt niues.44 Phasis quoque per idem tempus et Borysthenes crescerent, ut niues flumina possent contra aestatem magna producere.45 Praeterea si haec causa attolleret Nilum, aestate prima plenissimus flueret; tunc enim maxime integrae adhuc niues ex mollissimoque tabes est: Nilus autem per menses quattuor liquitur et illi aequalis accessio est.46 Si Thaleti credis, etesiae descendenti Nilo resistunt et cursum eius acto contra ostia mari sustinent: ita reuerberatus in se recurrit nec crescit, sed exitu prohibitus resistit et quacumque mox potuit ui congestus erumpit.47 Euthymenes Massiliensis testimonium dicit: "Nauigaui, inquit, Atlanticum mare: inde Nilus fluit, maior, quamdiu etesiae tempus obseruant; tunc enim eicitur mare instantibus uentis.48 Cum resederunt, et pelagus conquiescit minorque descendenti inde uis Nilo est.49 Ceterum dulcis mari sapor est et similes Niloticis beluae".50 Quare ergo, si Nilum etesiae prouocant, et ante illos incipit incrementum eius et post eos durat? Praeterea non fit maior quo illi flauere uehementius, nec remittitur incitaturque prout illis impetus fuit: quod fieret, si illorum uiribus cresceret.51 Quid, quod etesiae litus Aegyptium uerberant et contra illos Nilus descendit, inde uenturus unde illi, si origo ab illis esset? Praeterea ex mari purus et caeruleus efllueret, non ut nunc turbidus ueniret.52 Adice quod testimonium eius testium turba coarguitur.53 Tunc erat mendacio locus; cum ignota essent externa, licebat illis fabulas mittere; nunc uero tota exteri maris ora mercatorum nauibus stringitur, quorum nemo narrat initium Nili aut mare saporis alterius: quod natura credi uetat, quia dulcissimum quodque et leuissimum sol trahit.54 Praeterea quare hieme non crescit? Et tunc potest uentis concitari mare aliquanto quidem maioribus: nam etesiae temperati sunt.55 Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret Aegyptum: at nunc per gradus crescit.56 Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris contineri: ideo et specus calidos esse et tepidiorem puteis aquam, itaque uenas interno calore siccari.57 Sed in aliis terris augeri imbribus flumina; Nilum, quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde crescere per aestatem, quo tempore fripent interiora terrarum et redit rigor fontibus.58 Quod si uerum esset, aestate flumina crescerent omnia, putei aestate abundarent.59 Deinde falsum est calorem hieme sub terris esse maiorem.60 At quare specus et putei tepent? Quia aera frigentem extrinsecus non recipiunt: ita non calorem habent, sed frigus excludunt.61 Ex eadem causa aestate refrigescunt, quia ad illos remotos seductosque calefactus non peruertit.62 Diogenes Apolloniates ait: "Sol umorem ad se rapit: hunc adsiccata tellus ex mari ducit, tum ex ceteris aquis.63 Fieri autem non potest, ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt enim perforata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis sumunt.64 Alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exaruisset.65 Ergo undique sol trahit, sed ex his quae premit maxime; haec meridiana sunt.66 Terra cum exaruit, plus ad se umoris adducit: ut in lucernis oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo incumbit quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Unde ergo trahit? Ex illis scilicet partibus semper hibernis: septentrionales exundant. Ob hoc Pontus in infernum mare assidue fluit rapidus (non ut cetera maria alternatis ultro citro aestibus) in unam partem semper promus et torrens.67 Quod nisi facile his itineribus quod cuique deest redderetur, quod cuique superest emit, teretur, iam aut sicca essent omnia aut inundata".68 Interrogare Diogenem libet quare, cum pertusa sint cuncta et inuicem commeant, non omnibus locis aestate maiora sint flumina.69 "Aegyptum sol magis percoquit: itaque Nilus magis crescit.70 Sed in ceteris quoque terris aliqua fluminibus fiat adiectio".71 Deinde quare ulla pars terrae sine umore est, cum omnis ad se ex aliis regionibus trahat, eo quidem magis quo calidior est? Deinde quare Nilus dulcis est, si haec illi e mari unda est? Nec enim ulli flumini mini dulcior gustus...
Seneca HOME
bnf6286.58 bnf6387.60
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , 1 <<< >>> 3: DE NUBIBUS
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik