monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1
Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, , PRAEFATIO <<< >>> 2
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, CAPUT 1
1 Itaque, ut totum inde te abducam, quamuis multa habeat Sicilia in se circaque se mirabilia, omnes interim prouinciae tuae quaestiones praeteribo et in diuersum cogitationes tuas abstraham.2 Quaeram enim tecum id quod libro superiore distuli, quid ita Nilus aestiuis mensibus abundet.3 Cui Danuuium similem habere naturam philosophi tradiderunt, quod et fontis ignoti et aestate quam hieme maior sit.4 Utrumque apparuit falsum: nam et caput eius in Germania esse comperimus, et aestate quidem incipit crescere sed, adhuc manente intra mensuram suam Nilo, primis caloribus, cum sol uehementior intra extrema ueris niues mollit, quas ante consumit quam tumescere Nilus incipiat; reliquo uero aestatis minuitur et ad hibernam magnitudinem redit atque ex ea demittitur.5 At Nilus ante exortum Caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium.
Seneca HOME
bnf6286.57 bnf6387.60
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik