monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO
>>> Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, 1
Seneca, Naturales quaestiones, IV De nili incremento, PRAEFATIO
1 Delectat te, quemadmodum scribis, Lucili uirorum optime, Sicilia et officium procurationis otiosae, delectabitque, si continere id intra fines suos uolueris nec efficere imperium quod est procuratio.2 Facturum hoc te non dubito; scio quam sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris.3 Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati nesciunt: tibi tecum optime conuenit.4 Nec est mirum paucis istud contingere.5 Imperiosi nobis ipsi ac molesti sumus; modo amore nostri, modo taedio laboramus; infelicem animum nunc superbia inflamus, nunc cupiditate distendimus; alias uoluptate lassamus, alias sollicitudine exurimus; quod est miserrimum, numquam sumus singuli.6 Necesse est itaque assidua sit in tam magno uitiorum contubernio rixa.7 Fac ergo, mi Lucili, quod facere consuesti; a turba te, quantum potes, separa, ne adulatoribus latus praebeas.8 Artifices sunt ad captandos superiores: par illis, etiamsi bene caueris, non eris.9 Sed mihi crede: proditioni, si capieris, ipse te trades.10 Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam cum reiciuntur placent; saepe exclusae nouissime recipiuntur.11 Hoc enim ipsum imputant, quod repelluntur, et subigi ne contumelia quidem possunt.12 Incredibile est quod dicturus sum, sed tamen uerum: ea maxime quisque patet, qua petitur; fortasse enim ideo, quia patet, petitur.13 Sic ergo formare, ut scias non posse te consequi, ut sis impenetrabilis: cum omnia caueris, per ornamenta ferieris.14 Alius adulatione clam utetur, parce, alius ex aperto, palam, rusticitate simulata, quasi simplicitas illa, non ars sit.15 Plancus, artifex ante Vitellium maximus, aiebat non esse occulte nec ex dissimulato blandiendum: "Perit, inquit, procari, si latet".16 Plurimum adulator, cum deprehensus est, proficit; plus etiamnunc, si obiurgatus est, si erubuit.17 Futuros multos in persona tua Plancos cogita et hoc non esse remedium tanti mali, nolle laudari.18 Crispus Passienus, quo ego nil cognoui subtilius in omnibus quidem rebus, maxime in distinguendis et curandis uitiis, saepe dicebat adulationi nos non claudere ostium sed operire, et quidem sic, quemadmodum opponi amicae solet: quae, si impulit, grata est; gratior, si effregit.19 Demetrium egregium uirum memini dicere cuidam libertino potenti facilem sibi esse ad diuitias uiam, quo die paenituisset bonae mentis.20 "Nec inuidebo, inquit, uobis hac arte, sed docebo eos, quibus quaesito opus est, quemadmodum non dubiam fortunam maris, non emendi uendendique litem subeant, non incertam fidem ruris, incertiorem fori temptent, quemadmodum non solum facili sed etiam hilari uia pecuniam faciant gaudentesque despolient".21 "Te, inquit, longiorem Fido Annaeo iurabo et Apollonio pycte, quamuis staturam habeas pithecii cum Thraece compositi.22 Hominem quidem non esse ullum liberaliorem non mentiar, cum possis uideri omnibus donasse quicquid dereliquisti".23 Ita est, mi Iunior: quo apertior est adulatio, quo improbior, quo magis frontem suam perfricuit, cecidit alienam, hoc citius expugnat.24 Eo enim iam dementiae uenimus, ut qui parce adulatur, pro maligno sit.25 Solebam tibi dicere Gallionem si, fratrem meum, quem nemo non parum amat, etiam qui amare plus non potest, alia uitia non nosse, hoc eum odisse.26 Ab omni illum parte temptasti: ingenium suspicere coepisti omnium maximum et dignissimum, quod consecrari mallet quam conteri: pedes abstulit; frugalitatem laudare coepisti, quae sic a nostris moribus resiluit, ut illos nec habere nec damnare uideatur: prima statim uerba praecidit; coepisti mirari comitatem et in compositam suauitatem, quae illos quoque quos transit abducit, gratuitum etiam in obuios meritum (nemo enim mortalium uni tam dulcis est quam hic omnibus, cum interim – tanta naturalis boni uis est, ubi artem simulationemque non redolet – nemo non imputari sibi bonitatem publicam petitur): hoc quoque loco blanditiis tuis restitit, ut exclamares inuenisse te inexpugnabilem uirum aduersus insidias, quas nemo non in sinum recipit.27 Eo quidem magis hanc eius prudentiam et in euitando ineuitabili malo pertinaciam te suspicere confessus es, quia speraueras posse apertis auribus recipi, quamuis blanda diceres, quia uera dicebas.28 Sed eo magis intellexit obstandum: semper enim falsis a uero petitur ueri auctoritas.29 Nolo tamen displiceas tibi, quasi male egeris minium et quasi ille aliquid iocorum aut doli suspicatus sit: non deprehendit te sed reppulit.30 Ad hoc exemplar componere.31 Cum quis ad te adulator accesserit, dicito: "Vis tu ista uerba, quae iam ab alio magistratu ad alium cum lictoribus transeunt, ferre ad aliquem, qui paria facturus uult quicquid dixerit audire? Ego nec decipere uolo nec decipi possum: laudari me a uobis, nisi laudaretis etiam malos, uellem".32 Quid autem necesse est in hoc descendere, ut te petere comminus possint? Longum inter uos interuallum sit.33 Cum cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse te lauda, dic: Liberalibus me studiis tradidi.34 Quamquam paupertas alia suaderet et ingenium eo duceret ubi praesens studii pretium est, ad gratuita carmina deflexi me et ad salutare philosophiae contuli studium.35 Ostendi in omne pectus cadere uirtutem et, eluctatus natalium angustias nec sorte me sed animo mensus, par maximis steti.36 Non mihi in amicitia Gaetulici Gaius fidem eripuit; non in aliorum persona infeliciter amatorum Messallina et Narcissus, diu publici hostes antequam sui, propositum meum potuerunt euertere: ceruicem pro fide opposui; nullum uerbum mihi, quod non salua bona conscientia procederet, excussum est; pro amicis omnia timui, pro me nihil, nisi ne parum bonus amicus fuissem.37 Non mihi muliebres fluxere lacrimae; non e manibus ullius supplex pependi; nihil indecorum nec bono nec uiro feci. Periculis meis maior, paratus ire in ea quae minabantur, egi gratias fortunae, quod experiri uoluisset quanti aestimarem fidem (non debebat mihi paruo res tanta constare); ne examinaui quidem diu (neque enim paria pendebant), utrum satius esset me perire pro fide an fidem pro me; non praecipiti impetu in ultimum consilium, quo me eriperem furori potentium, misi.38 Uidebam apud Gaium tormenta, uidebam ignes, sciebam olim sub illo in eum statum res humanas decidisse, ut inter misericordiae exempla haberentur occisi: non tamen ferro incubui nec in mare aperto ore desilui, ne uiderer pro fide tantum mori posse.39 Adice inuictum muneribus animum et in tanto auaritiae certamme numquam suppositam manum lucro; adice uictus parsimoniam, sermonis modestiam se, aduersus minores humanitatem, aduersus maiores reuerentiam.40 Post haec ipse te consule, uerane an falsa memoraueris: si uera surit, coram magno teste laudatus es; si falsa, sine teste derisus es.41 Possum et ipse nunc uideri te aut captare aut experiri: utrumlibet crede et omnes timere a me incipe. Vergilianum illud exaudi "nusquam tuta fides", aut Ouidianum "qua terra patet, fera regnat Erinys: in facinus iurasse putes", aut illud Menandri (quis enim non in hoc magnitudinem ingenii sui concitauit, detestatus consensum humani generis tendentis ad uitia?): omnes ait malos uiuere et in scaenam uelut rusticus poeta prosiluit; non senem excipit, non puerum, non feminam, non uirum, et adicit non singulos peccare nec paucos, sed iam scelus esse contextum.42 Fugiendum ergo et in se recedendum est; immo etiam a se recedendum.43 Hoc tibi, etsi diuidimur mari, praestare temptabo, ut subinde te iniecta manu ad meliora perducam, et, ne solitudinem sentias, hinc tecum miscebo sermones: erimus una, qua parte optimi sumus; dabimus inuicem consilia non ex uultu audientis pendentia; longe te ab ista prouincia abducam, ne forte magnam historiis esse fidem credas et placere tibi incipias, quotiens cogitaueris: "Hanc ego habeo sub meo iure prouinciam, quae maximarum urbium exercitus et sustinuit et fregit, cum inter Carthaginem et Romam ingentis belli pretium iacuit; quae quattuor Romanorum principum, id est totius imperii, uires contractas in unum locum uidit aluitque, Pompeii fortunam flexit, Caesaris fatigauit, Lepidi transtulit, omnium cepit; quae illi ingenti spectaculo interfuit, ex quo liquere mortalibus posset quam uelox foret ad imum lapsus e summo, quamque diuersa uia magnam potentiam fortuna destrueret: uno enim tempore uidit Pompeium Lepidumque ex maximo fastigio aliter ad extrema deiectos, cum Pompeius alienum exercitum fugeret, Lepidus suum".
Seneca HOME
bnf6286.57 bnf6387.59
>>> Seneca, Naturales quaestiones, Liber IV De nili incremento, 1
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik