monumenta.ch > Seneca > CAPUT 30
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 29 <<<
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 30
1 Sunt omnia, ut dixi, facilia naturae, utique quae a primo facere constituit, ad quae non subito sed ex denuntiato uenit.2 Iam autem a primo die mundi, cum in hunc habitum ex informi unitate discederet, quando mergerentur terrena decretum est; et ne sit quandoque uelut in nouo opere dura molitio, olim ad hoc maria se exercent.3 Non uides ut fluctus in litora tamquam exiturus incurrat? Non uides ut aestus fines suos transeat et in possessionem terrarum mare inducat? Non uides ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? Quid porro? Istinc, unde tantum tumultum uides, metus est, e mari et magno spiritu erumpentibus fluuiis.4 Ubi non umorem natura disposuit, ut undique nos, cum uoluisset, aggredi posset? Mentior, nisi eruentibus terram umor occurrit et, quotiens nos aut auaritia defodit aut aliqua causa penetrare altius cogit, eruendi finis aliquando est.5 Adice quod immanes sunt in abdito lacus et multum maris conditi, multum fluminum per operta labentium.6 Undique ergo erit causa diluuio, cum aliae aquae subterfluant terras, aliae circumfluant, quae diu coercitae uincent et amnes amnibus iungent, paludibus stagna.7 Omnium tunc mare ora fontium im implebit et maiore hiatu soluet.8 Quemadmodum corpora nostra ad egestum uenter exhaurit, quemadmodum in sudorem eunt uires, ita tellus liquefiet et aliis causis quiescentibus intra se quo mergatur inueniet.9 Sed magis omma coitura crediderim.10 Nec longa erit mora exitii: temptatur diuelliturque concordia.11 Cum semel aliquid ex hac idonea diligentia remiserit mundus, statim undique ex aperto et abdito, superne, ab infimo, aquarum fiet irruptio.12 Nihil est tam uiolentum, tam incontinens sui, tam contumax infestumque retinentibus quam magna uis undae: utetur libertate permissa et iubente natura, quae scindit circuitque complebit.13 Ut ignis diuersis locis ortus cito miscet incendium flammis coire properantibus, sic momento se redundantia pluribus locis maria committent.14 Nec ea semper licentia undis erit, sed peracto exitio generis humani extinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in sua secreta pelletur oceanus et antiquus ordo reuocabitur.15 Omne ex integro animal generabitur dabiturque terris homo inscius scelerum et melioribus auspiciis natus.16 Sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum noui sunt; cito nequitia subrepit.17 Uirtus difficilis inuentu est, rectorem ducemque desiderat: etiam sine magistro uitia discuntur.
Seneca HOME
bnf6286.56 bnf6387.58
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik