monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 28 <<< >>> 30
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 29
1 Quidam existimant terram quoque concuti et dirupto solo noua fluminum capita detegere, quae amplius ut e pleno profundant.2 Berosos, qui Belum interpretatus est, ait ista cursu siderum fieri; adeo quidem affirmat, ut conflagrationi atque diluuio tempus assignet: arsura enim terrena contendit, quandoque omnia sidera, quae nunc diuersos agunt cursus, in Cancrum conuenerint, sic sub eodem posita uestigio, ut recta linea exire per orbes omnium possit; inundationem futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum conuenerit.3 Illic solstitium, hic bruma conficitur: magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione anni momenta sunt.4 Et istas ego receperim causas (neque enim ex uno est tanta pernicies), et illam, quae in conflagratione nostris placet, hoc quoque transferendam puto: siue animal est mundus siue corpus natura gubernabile, ut arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quicquid facere quicquid pati debeat, inclusum est.5 Ut in semine omnis futuri hominis ratio comprehensa est et legem barbae canorumque nondum natus infans habet (totius enim corporis et sequentis auctus in paruo occultoque liniamenta sunt), sic origo mundi non minus solem et lunam et uices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit.6 In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi uenit.7 Itaque non pluuia istud fiet sed pluuia quoque, non incursu maris maris quoque incursu, non terrae motu sed terrae quoque motu: omnia adiuuabunt naturam, ut naturae constituta peragantur.8 Maximam tamen causam ad se inundandam terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem et solui in umorem.9 Ergo quandoque erit terminus rebus humanis, cum partes eius interire debuerint abolerique funditus totae, ut de integro totae rudes innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora praeceptor, plus umoris quam semper fuit fiet.10 Nunc enim elementa ad id quod debetur pensa surit: aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento stant, inaequalitas turbet.11 Accedet umori; nunc enim habet quo ambiat terras, non quo obruat: quicquid illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet.12 Uide ergo ne terra debeat minui, ut ualidiori infirma succumbat.13 Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata ire in umorem et assidua tabe defluere.14 Tunc exilient sub montibus flumina ipsosque impetu quatient; inde aura tacta manabunt; solum omne aquas reddet, summi scaturient montes. Quemadmodum in morbum transeunt sana et ulceri uicina consentiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint, ipsa eluentur stillabuntque, deinde current et, hiante pluribus locis saxo, [per] fretum saliet et maria inter se componet.15 Nihil erunt Adria, nihil Siculi aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla: omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium.16 Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras sidus exsiccat, compresso ardore cessabit.17 Peribunt tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne discrimen; confundetur quicquid in suas partes natura digessit.18 Non muri quemquam, non turres tuebuntur.19 Non proderunt templa supplicibus nec urbium summa, quippe fugientes unda praeueniet et ex ipsis arcibus deferet.20 Alia ab occasu, alia ab oriente concurrent.21 Unus humanum genus condet dies; quicquid tam longa fortunae indulgentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit, nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium regna pessundabit.
Seneca HOME
bnf6286.56 bnf6387.58