monumenta.ch > Seneca > CAPUT 28
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 27 <<< >>> 29
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 28
1 Nunc ad propositum reuertamur.2 Sunt qui existiment immodicis imbribus uexari terras posse, non obrui; magne, impetu magna ferienda sunt; faciet pluuia segetes malas, fructum grande, decutiet, intumescent riuis flumina, sed resident.3 Quibusdam placet moueri mare et illinc causam tantae cladis accersere: non potest torrentium aut imbrium aut fluminum iniuria fieri tam grande naufragium.4 Ubi instat illa pernicies mutarique humanum genus placuit, fluere assiduos imbres et non esse modum pluuiis concesserim, suppressis aquilonibus et flatu sicciore austris nubes et amnes abundare.5 Sed adhuc in damna profectum est: "sternuntur segetes et deplorata colonis uota iacent longique perit labor irritus anni".6 Non laedi terrae debent sed abscondi.7 Itaque cum per ista prolusum est, crescunt maria, sed super solitum, et fluctum ultra extremum tempestatis maximae uestigium mittunt.8 Deinde a tergo uentis surgentibus ingens aequor euoluunt, quod longe a conspectu ueteris litoris frangitur.9 Deinde ubi litus bis terque prolatum est et pelagus in alieno constitit, uelut admoto malo comminus procurrit aestus ex imo recessu maris.10 Nam ut aeris, ut aetheris, sic huius elementi larga materia est multoque in abdito plenior. Haec fatis mota, non aestu (nam aestus fati ministerium est), attollit uaste, sinu fretum agitque ante se.11 Deinde in miram altitudinem erigitur et illis tutis hominum receptaculis superest.12 Nec id aquis arduum est, quoniam aequo terris fastigio ascendunt.13 Si quis excelsa perlibret, maria paria sunt: nam par undique sibi ipsa tellus est (caua eius et plana inferiora sunt, sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est); in parte autem eius et maria sunt, quae in unius aequalitatem pilae coeunt.14 Sed quemadmodum campos intuentem quae paulatim deuexa sunt fallunt, sic non intellegimus curuaturas maris et uidetur planum quicquid apparet.15 At illud aequale terris est ideoque, ut effluat, non magna mole se tollet, dum satis est illi, ut supra paria ueniat; leuiter exsurgere; nec a litore, ubi inferius est, sed a medio, ubi ille cumulus est, defluit.16 Ergo ut solet aestus aequinoctilis sub ipsum lunae solisque coitum omnibus aliis maior undare, sic hic, qui ad occupandas terras emittitur, solitis maximisque uiolentior, plus aquarum trahit nec, antequam supra cacumina eorum, quos perfusurus est, montium creuit, deuoluitur. Per centena milia quibusdam locis aestus excurrit innoxius et ordinem seruat (ad mensuram enim crescit iterumque decrescit): at illo tempore solutus legibus sine modo fertur.17 Qua ratione?, inquis: eadem qua conflagratio futura est.18 Utrumque fit, cum deo uisum ordiri meliora, uetera finiri.19 Aqua et ignis terrenis dominantur; ex his ortus, ex his interitus est: ergo quandoque placuere res nouae mundo, sic in nos mare emittitur desuper, ut feruor ignisque, cum aliud genus exitii placuit.
Seneca HOME
bnf6286.56 bnf6387.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik