monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 5 > CAPUT 32 > CAPUT 11 > CAPUT 2 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 9 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 7 > CAPUT 51 > CAPUT 26
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 25 <<<     >>> 27

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 26

1 Aestate quaedam flumina augentur ut Nilus, cuius alias ratio reddetur.2 Theophrastus est auctor in Ponto quoque quosdam amnes crescere tempore aestiuo.3 Quattuor esse iudicant causas: aut quia tunc maxime in umorem mutabilis terra sit, aut quia maiores in remoto imbres sint, quorum aqua per secretos cuniculos reddita tacite suffunditur.4 Tertia, si crebrioribus uentis ostium caeditur et reuerberatus fluctu amnis resistit, qui crescere uidetur, quia non effunditur.5 Quarta siderum ratio est: haec enim quibusdam mensibus magis urgent et exhauriunt flumina; cum longius recesserunt, minus consumunt atque trahunt: ita quod impendio solebat, id incremento accidit.6 Quaedam flumina palam in aliquem specum decidunt et sic ex oculis auferuntur.7 Quaedam consumuntur paulatim et intercidunt; eadem ex interuallo reuertuntur recipiuntque et nomen et cursum.8 Causa manifesta est: sub terra uacat locus, omnis autem natura umor ad inferius et ad marie defertur.9 Illo itaque recepta flumina cursus egere secreto, sed cum primum aliquid solidi quod obstaret occurrit, perrupta parte, quae minus ad exitum repugnauit, repetiere cursum suum.10 "Sic ubi terreno Lycus est potatus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore.11 Sic modo combibitur, tacito modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in undis".12 Idem et in Oriente Tigris facit: absorbetur et desideratus diu tandem longe remoto loco, non tamen dubius an idem sit, emergit.13 Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sicilia quinta quaque aestate per Olympia.14 Inde opinio est Alpheon ex Achaia eo usque penetrare et agere sub mare cursum nec ante quam in Syracusano litore emergere, ideoque his diebus, quibus Olympia sunt, uictimarum stercus secundo traditum flumini illic redundare.15 Hoc et a te creditum est, ut in prima parte dixi, Lucili carissime, et a Uergilio, qui alloquitur Arethusam: "sic tibi, cum fluctus subter labere Sicanos, Doris amara suas non intermisceat undas".16 Est in Chersoneso Rhodiorum fons, qui post magnum interuallum temporis foeda quaedam turbidus ex intimo fundat, donec liberatus eliquatusque est.17 Hoc quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantum lutum sed folia testasque et quicquid putre iacuit expellant.18 Ubique autem facit mare, cui haec natura est, ut omne immundum stercorosumque litoribus impingat.19 Quaedam uero partes maris certis temporibus hoc faciunt, ut circa Messenen et Mylas fimo quiddam simile turbulenta uis maris profert feruetque et aestuat non sine colore foedo, unde illic stabulare Solis boues fabula est.20 Sed difficilis ratio est quorundam, utique ubi tempus eius rei, de qua quaeritur, inobseruatum incertum est.21 Itaque proxima quidem inueniri et uicina non potest causa; ceterum publica est illa: omnis aquarum stantium clausarumque natura se purgat.22 Nam in his, quibus cursus est, non possunt uitia consistere, quae secunda uis defert et exportat; illae, quae non emittunt quicquid insedit, magis minusue aestuant.23 Mare uero cadauera stramentaque et naufragorum reliqua similia ex intimo trahit, nec tantum tempestate fluctuque sed tranquillum quoque placidumque purgatur.
Seneca HOME

bnf6286.55 bnf6387.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik