monumenta.ch > Seneca > CAPUT 24
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 23 <<<     >>> 25

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 24

1 Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam ferueant in tantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto euanuerunt aut mixtura frigidae intepuerunt, plures causae redduntur.2 Empedocles existimat ignibus, quos multis locis terra opertos tegit, aquam calescere, si subiecti sunt ei solo, per quod aquis transcursus est.3 Facere solemus dracones et miliaria et complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum efficiendo calori sat est: frigida itaque intrat, effluit calida.4 Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non falli crede Baianis, quibus balnearia sine igne calefiunt: spiritus in illa feruens loco aestuante infunditur; hic per tubos lapsus non aliter quam igne subdito parietes et uasa balnei calefacit, omnis denique frigida transitu mutatur in calidam nec trahit saporem e uaporario, quia clausa praelabitur.5 Quidam existimant per loca sulphure plena uel nitro euntes aquas calorem beneficio materiae, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque testantur; reddunt enim qualitatem eius, qua caluere, materiae.6 Quod ne accidere mireris, uiuae calci aquam infunde: feruebit.
Seneca HOME

bnf6286.54 bnf6387.53