monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 20 <<<     >>> 22

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 21

1 In quosdam specus qui despexere, moriuntur; tam uelox malum est, ut transuolantes aues deiciat: talis est aer, talis locus, ex quo letalis aqua destillat.2 Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos uelut ebrietate torpentes.3 Nec miror, si locus atque aer aquas inficit similesque regionibus reddit, per quas et ex quibus ueniunt: pabuli sapor apparet in lacte, et uini uis existit in aceto.4 Nulla res est, quae non eius, quo nascitur, notas reddat.
Seneca HOME

bnf6286.54 bnf6387.53