monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 5 > CAPUT 32 > CAPUT 11 > CAPUT 2 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 19
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 18 <<<     >>> 20

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 19

1 Sed ut ad propositum reuertar, accipe argumentum, magnam uira aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium: si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu.2 Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo nouus amnis ostendit.3 Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur.4 Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium, quod anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit.5 Habet ergo non tantum uenas aquarum terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae deuorentur, alii sub aliquo lacu emergunt.6 Nam quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? ut appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema sicut fluminum fontes.
Seneca HOME

bnf6286.54 bnf6387.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik