monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 13 <<<     >>> 15

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 14

1 Quae sequitur Thaletis inepta sententia est.2 Ait enim terrarum orbem aqua sustineri et uehi more nauigii mobilitateque eius fluctuare tunc, cum dicitur tremere: non est ergo mirum, si abundat umor ad flumina profundenda, cum mundus in umore sit totus.3 Hanc ueterem et rudem sententiam explode: nec est quod credas in hunc orbem aquam subire per rimas et facere sentinam.4 Aegyptii quattuor elementa fecerunt, deinde ex singulis bina paria: aera marem iudicant qua uentus est, feminam qua nebulosus et iners; aquam uirilem uocant mare, muliebrem omnem aliam; ignem uocant masculum, qua ardet flamma, et feminam, qua lucet innoxius tactu; terram fortiorem marem uocant, saxa cautesque, feminae nomen assignant huic tractabili et cultae.5 Mare unum est, ab initio scilicet ita constitutum; habet suas uenas, quibus impletur atque aestuat.6 Quomodo maris sic et huius aquae mitioris uasta in occulto uis est, quam nullius fluminis cursus exhauriet.7 Abdita est uirium ratio: tantum ex illa, quantum semper fluere possit, emittitur.
Seneca HOME

bnf6286.53 bnf6387.51