monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 11 <<<     >>> 13

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 12

1 Paulo repetamus hoc altius, si uidetur, et scies te non habere quod quaeras, cum ad ueram amnium originem accesseris.2 Flumen nempe facit copia cursusque aquae perennis.3 Ergo quaeris a me quomodo aqua fiat: interrogabo inuicem quomodo aer fiat aut terra.4 Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, non potes interrogare unde aqua sit: quarta enim pars naturae est.5 Quid ergo miraris, si rerum naturae tam magna portio potest aliquid ex se semper effundere? Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, uentos et auras mouet, sic aqua riuos et flumina: si uentus est fluens aer, et flumen est fluens aqua.6 Satis et multum illi uirium dedi, cum dixi: "elementum est": intellegis quod ab illo proficiscitur non posse deficere.
Seneca HOME

bnf6286.53 bnf6387.51