monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 5 > CAPUT 32 > CAPUT 11 > CAPUT 2 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 9 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 7 > CAPUT 51 > CAPUT 26 > CAPUT 1 > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 9 <<< >>> 11
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 10
1 Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, ex igne aer: quare ergo non ex terra fiat aqua? quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam, immo maxime in hanc: utraque enim cognata res est, utraque grauis, utraque densa, utraque in extremum mundi compulsa.2 Ex aqua terra fit: cur non aqua fiat e terra? At magna flumina sunt. Cum uideris quanta sint, rursus ex quanto prodeant adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam uero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua semper noua: quid, si mireris, quod, cum uenti totum aera impellant, non deficit spiritus sed per dies noctesque aequaliter fluit, nec (ut flumina) certo alueo fertur sed per uastum caeli spatium lato impetu uadit? Quid, si ullam undam superesse mireris, quae superueniat tot fluctibus fractis? Nihil deficit quod in se redit: omnium elementorum alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum transit, et natura partes suas uelut in ponderibus constitutas examinat, ne portionum aequitate turbata mundus praeponderet.3 Omnia in omnibus sunt: non tantum aer in ignem transit sed numquam sine igne est (detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur); transit aer in umorem sed nihilominus non sine umore est; et aera et aquam facit terra sed non magis umquam sine aqua est quam sine aere.4 Et ideo facilior est inuicem transitus, quia illis, in quae transeundum est, iam mixta sunt.5 Habet ergo terra umorem, hunc exprimit; habet aera, hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat umorem; ipsa quoque mutabilis est in umorem: natura sua utitur.
Seneca HOME
bnf6286.52 bnf6387.50