monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 7 <<< >>> 9
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 8
1 Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum uastae paludes iacent magnique et nauigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio maria porrecta sunt infusa uallibus, sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, immo eo latius, quo plus terra in altum patet.2 Ergo ex illa profunda copia isti amnes egeruntur: quos quid miraris, si terra detractos non sentit, cum adiectos maria non sentiant?
Seneca HOME
bnf6286.52 bnf6387.50