monumenta.ch > Seneca > CAPUT 7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 6 <<<     >>> 8

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 7

1 Aduersus hoc multa posse dici uides.2 Primum ego tibi uinearum diligens fossor affirmo nullam pluuiam esse tam magnam, quae terram ultra decem in altitudinem pedes madefaciat; omnis umor intra primam crustam consumitur nec in inferiora descendit: quomodo ergo imber suggerere potest amnibus uires, qui summam humum tinguit? Pars maior eius per fluminum alueos in mare aufertur; exiguum est quod sorbeat terra, nec id seruat: aut enim arida est et absumit in se quicquid infusum est, aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit, et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia totos in se terra sitiens trahit.3 Quid, quod quaedam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluuiae, quae per nudas rupes deferuntur nec habent terram, cui insidant? Adice quod siccissimis locis putei in altum acti ultra ducentorum aut trecentorum pedum spatium inueniunt aquarum uberes uenas in ea altitudine, in quam aqua non penetrat, ut scias illic non caelestem esse nec collecticium umorem, sed, quod dici solet, uiuam aquam.4 Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant: apparet illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluuialis aqua decurrat.
Seneca HOME

bnf6286.52 bnf6387.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik