monumenta.ch > Seneca > CAPUT 9 > CAPUT 6
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , 5 <<<     >>> 7

Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 6

1 Quidam existimant, quicquid ex imbribus terra concepit, id illam rursus emittere et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his sunt locis, quibus rarus est imber.2 Ideo siccas aiunt Aethiopiae solitudines esse paucosque inueniri in interiore Africa fontes, quia feruida natura caeli sit et paene semper aestiua; squalidae itaque sine arbore, sine cultore harenae iacent raris imbribus sparsae, quos statim combibunt.3 At contra constat Germaniam Galliamque et proxime ab illis Italiam abundare fluminibus et riuis, quia caelo umido utuntur et ne aestas quidem imbribus caret.
Seneca HOME

bnf6286.52 bnf6387.49