monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1
Seneca, Naturales quaestiones, Liber III, De aquis terrestribus, , PRAEFATIO <<< >>> 2
Seneca, Naturales quaestiones, III, CAPUT 1
1 Quaeramus ergo de terrestribus aquis et inuestigemus qua ratione fiant (siue, ut ait Ouidius, "fons erat illimis nitidis argenteus undis", siue, ut ait Uergilius, "unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arua sonanti; siue, ut apud te, lunior carissime, inuenio, "Elius Siculis de fontibus exilit amnis"; si qua ratio aquas subministrat; quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant; quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu ceterorum amnium crescant. Nilum interim seponemus a turba, propriae naturae ac singularis, et illi suum diem dabimus. Nunc uulgares aquas persequamur, tam frigidas quam calentes: in quibus [calentibus] quaerendum erit, utrum calidae nascantur an fiant.2 De ceteris quoque disseremus, quas insignes aut sapor aut aliqua reddit utilitas: quaedam enim oculos, quaedam neruos iuuant; quaedam inueterata et desperata a medicis uitia percurant; quaedam medentur ulceribus; quaedam interiora potu fouent et pulmonis ac uiscerum querelas leuant; quaedam supprimunt sanguinem: tam uarius singulis usus quam gustus est.
Seneca HOME
bnf6286.52 bnf6387.49