monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21 > CAPUT 59
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 58 <<<
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 59
1 Intelligo quid dudum desideres, quid efflagites.2 « Malo, inquis, fulmina non timere quam nosse; itaque alios doce quemadmodum fiant; ego mihi metum illorum excuti uolo, non naturam indicari.3 » Sequar quo uocas.4 Omnibus enim rebus omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum est.5 Cum imus per occulta naturae, cum diuina tractamus, uindicandus est a malis suis animus ac subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus rerum, – undique enim in in nos tela iaciuntur, – sed ut fortiter constanterque patiamur.6 Inuicti esse possumus, inconcussi non possumus.7 Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque esse nos posse.8 Quemadmodum? inquis.9 Contemne mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta sunt, siue illa bella sunt, siue naufragia, seu morsus ferarum, seu ruinarum subito lapsu procidentium pondera.10 Numquid facere amplius possunt quam ut corpus ab animo resoluant? Haec nulla diligentia euitat, nulla felicitas donat, nulla potentia euincit.11 Alia uaria sorte disponuntur; mors omnes aeque uocat; iratis diis propitiisque moriendum est.12 Animus ex ipsa desperatione sumatur.13 Ignauissima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi exitus non patet, temptant pugnam corpore imbelli.14 Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem angustiae faciunt, longeque uiolentius semper ex necessitate quam ex uirtute corrigitur, aut certe paria conantur animus magnus ac perditus.15 Cogitemus nos, quantum ad mortem, perditos esse.16 Et sumus.17 Ita est, Lucili; omnes reseruamur ad mortem.18 Totum hune quem uides populum, totumque quem usquam cogitas esse, cito natura reuocabit et condet, nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardiusue ueniendum est.19 Quid ergo? Non tibi timidissimus omnium uidetur et insipientissimus qui magno ambitu iogat moram mortis? Nonne contemneres eum qui, inter perituros constitutus, beneficii looo peteret ut ultimus ceruicem praeberet? Idem facimus; magno aestimamus mori tardius.20 In omnes constitutum est capitale supplicium, et quidem constitutione iustissima, quod maximum solet esse solacium extrema passuris; quorum enim causa, sors eadem est.21 Sequeremur traditi a iudice aut magistratu et carnifici nostro praestaremus obsequium; quid interest utrum ad mortem iussi eamus an ultronei? 0 te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times cum tonat! Itane? In hoc salus tua uertitur? Viues si fulmen effugeris? Petet te gladius, petet lapis, petet bilis; non maximum ex periculis tuis sed speciosissimum fulmen est.22 Male scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae celeritas infinita praeueniet, si mors tua procuratur, si ne tunc quidem, cum expiras, superuacuus sed alicuius magnae rei signum es.23 Male scilicet tecum agitur, si cum fulmine conderis.24 Sed pauescis ad caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et, quotiens aliquid effulsit, expiras.25 Quid ergo? honestius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque fortior aduersus caeli minas surge et, cum undique mundus exarserit, cogita nihil habere te tanta morte perdendum.26 Quodsi tibi parari credis illam caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in tuum exitium tanta uis ignium excutitur, at tu solacii loco numera tanti esse mortem tuam.27 Sed non erit huic cogitationi locus; casus iste donat metum.28 Est inter cetera hoc quoque commodum eius quod expectationem suam antecedit.29 Nemo umquam timuit fulmen, nisi qui effugit.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.47
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 58 <<<
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21 > CAPUT 59
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik