monumenta.ch > Seneca > CAPUT 28 > CAPUT 58
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 57 <<<     >>> 59

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 58

1 Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen ictu languidiore delatum est.2 At quare fulmen subitum apparet nec continuatur assiduus ignis? Quia celere mirique motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde desinit flamma motu quiescente, Non enim assiduus est spiritus cursus, ut ignis possit extendi.3 Sed quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi impetum capit; deinde, cum euasit et pugna desinit, ex eadem causa modo usque ad terram profertur, modo ante dissoluitur, si minore ui pressus est.4 Quare oblique fertur? Quia spiritu constat, – spiritus autem obliquus est flexuosusque –, et quia natura ignem sursum uocat, iniuria deorsum premit; incipit autem obliquum.5 esse iter, dum neutra uis alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora deprimitur.6 Quare frequenter cacumina montium feriuntur? Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus per haec transeundum est.
Seneca HOME

bnf6286.50 bnf6387.47