monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 56 <<< >>> 58
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 57
1 Quid ipse existimem quaeris; adhuc enim alienis opinionibus commodaui manum.2 Dicam.3 Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit; id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uertitur, nec uires quibus longius prosiliret inuenit.4 Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda et attritu aeris uelut igne, destillat.5 Ideo plurima aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est; facilius autem attritu calidorum ignis existit.6 Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et fulmen, quod mittitur.7 Sed illi leuior uis alimentique minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen est fulgur intentum.8 Ergo ubi calidi fumidique natura emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non habet, splendor est; at ubi illa fulgura plus habuere materiae et malore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.46
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik