monumenta.ch > Seneca > CAPUT 1 > CAPUT 56
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 55 <<< >>> 57
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 56
1 Heraclitus existimat fulgurationem esse uelut apud nos incipientium ignium conatum et primam flammam incertam, modo intereuntem, modo resurgentem; haec antiqui fulgetra dicebant.2 Tonitrua nos pluraliter dicimus; antiqui autem tonitruum dixerunt aut tonum.3 Hoc apud Caecinam inuenio, facundum uirum et qui habuisset aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis umbra pressisset.4 Etiamnunc illo uerbo utebantur antiqui quo nos producta una syllaba utimur; dicimus enim, ut splendŽre, sic fulgere; at illis ad significandum hanc e nubibus subitae lucis eruptionem mos erat correpta media syllaba uti, ut dicerent fulgŽre.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.46