monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 36 > CAPUT 55
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 54 <<< >>> 56
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 55
1 Tonitrua nihil alind sunt quam citi aeris sonitus, qui fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest.2 – Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes, t is quem desideras ictus.3 – Sed non uniuersus neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non auditur fluctus, nisi impactus est.4 – Ignis, inquit, missus in aquam sonat, dum extinguitur.5 Puta ita esse, pro me est; non enim ignis tunc sonum efficit sed spiritus per extinguentia effugiens.6 Vt dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, a spiritu nascitur et attritu.7 – Quid ergo, inquit, non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere, in nubem et extingui? – Existimemus posse aliquando et hoc fieri; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam, non raram fortuitamque.8 Puta enim me confiteri uerum esse quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transuersis et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt.9 Clidemos ait fulgurationem speciem inanem esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem motu remorum uideri.10 Dissimile est exemplum.11 Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet; hic, qui fit in aere, erumpit et exilit.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.46