monumenta.ch > Seneca > CAPUT 24 > CAPUT 54
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 53 <<< >>> 55
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 54
1 Nunc ad opinionem Posidonii reuertor.2 E terra terrenisque omnibus pars umida effiatur, pars sicca et fumida; haec fulminibus alimentum est, illa imbribus.3 Quicquid in aera sicci fumosique peruenit, id includi se nubibus non fert sed rumpit claudentia; inde est sonus quem nos tonitrum, uocamus.4 In ipso quoque acre quicquid extenuatur, simul siccatur et calefit; hoc quoque, si inclusum est, aeque fugam quaerit et cum.5 sono euadit, ac modo uniuersum eruptionem facit eoque uehementius intonat, modo per partes et minutatim.6 Ergo tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes, aut peruolat; uolutatio autem spiritus in nube conclusi ualentissimum est atterendi genus.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.46