monumenta.ch > Seneca > 120 > 118 > 2 > 12 > 3 > 7 > 5 > 4 > 8 > 9 > 6 > 1 > CAPUT 32 > CAPUT 35 > CAPUT 41 > CAPUT 48 > CAPUT 33 > CAPUT 45 > CAPUT 55 > CAPUT 36 > CAPUT 37 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 52 > CAPUT 40 > CAPUT 29 > CAPUT 43 > CAPUT 28 > CAPUT 44 > CAPUT 46 > CAPUT 27 > CAPUT 34 > CAPUT 49 > CAPUT 2 > CAPUT 53
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 52 <<<     >>> 54

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 53

1 Illud est mirum quod uinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut exanimat aut dementes facit.2 Quare id accidat quaerenti m”hi illud occurrit.3 Inest uis fulmini pestifera; ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore quem coegit congelauitque simile ueri est; nec enim alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum uinculum.4 Praeterea olei quoque et omnis unguenti taeter post fulmen odor est; ex quo apparet inesse quandam subtifissimo igni et contra naturam suam acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum cadunt sed et afflata.5 Praeterea quocumque decidit fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui, quia natura grauis est, saepius haustus alienat.6 Sed ad haec uacui reuertemur.7 Fortasse enim libebit ostendere quantum omnia ista a philosophia parente artium fluxere.8 Illa primum et quaesiuit causas rerum et obseruauit effectus et, quod in fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum exitus contulit.
Seneca HOME

bnf6286.50 bnf6387.46