monumenta.ch > Seneca > CAPUT 52
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 51 <<<     >>> 53

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 52

1 Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim fulm”nis.2 Quae non eodem modo omnem materiam uexat.3 Valentiora, quia resistunt, uehementius dissipat; cedentia nonnumquam sine iniuria transit: cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit, quia uiam necesse est per illa impetu quaerat, itaque facit qua effugiat; at teneris et rarioribus parcit, quamquam flammis opportuna uideantur, quia transitu patente minus saeuit.4 Loculis itaque integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit et contumax uincit.5 Non uno autem, ut dixi, modo saeuit, sed quid quaeque uis fecerit, ex ipso genere iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces.6 Interdum in eadem materia multa diuersa eiusdem fulminis uis facit, sicut in arbore quod aridissimum urit, quod durissimum.7 et solidissimum est terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit.8 Vinum gelat, ferrum et aes fundit.
Seneca HOME

bnf6286.50 bnf6387.46