monumenta.ch > Seneca > CAPUT 27 > CAPUT 50
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 49 <<< >>> 51
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 50
1 Quanto simplicior diuisio est qua utebatur Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat: ex fulminibus quaedara sunt quae significant id quod ad nos pertinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius intellectus ad nos non peruenit.2 Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa, quaedam nec aduersa nec laeta.3 Aduersorum hae species sunt: aut ineuitabilia mala portendunt, aut euitabilia, aut quae minui possunt, aut quae prorogari.4 Laeta aut mansura significant, aut caduca.5 Mixta aut partem habent boni, partem mali, aut mala in bonum, bona in malum uertunt.6 Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis actionem significant qua nec terreri nec laetari debemus, ut peregrinationem in qua nec metus quicquam nec spei sit.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.45
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik