monumenta.ch > Seneca > 120 > 118 > 2 > 12 > 3 > 7 > 5 > 4 > 8 > 9 > 6 > 1 > CAPUT 32 > CAPUT 35 > CAPUT 41 > CAPUT 48 > CAPUT 33 > CAPUT 45 > CAPUT 55 > CAPUT 36 > CAPUT 37 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 52 > CAPUT 40 > CAPUT 29 > CAPUT 43 > CAPUT 28 > CAPUT 44 > CAPUT 46 > CAPUT 27 > CAPUT 34 > CAPUT 49
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 48 <<<     >>> 50

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 49

1 Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur perstringam.2 et quid de eis sentiam exponam.3 Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur; monitoria, quibus docetur quid cauendum sit; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent, – dant consulatum malo futurum gerciitibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo –; dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt; peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae; attestata, quae prioribus consentitint; atterranea, quae in eluso fiunt; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur; regalia, cum forum tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur; inferna, cum e terra exiliuit ignis; hospitalia, quae sacrificiis ad nos louem arcessunt et, ut uerbo eorum molliore utar, inuitant, – sed non irasceretur inuitatus; mine uenire eum inagno inuitantium periculo affirmant –; auxiliaria, quae inuocata sed aduocantium bono ueniunt.
Seneca HOME

bnf6286.50 bnf6387.45